Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. De eodem.

Idem Venantio Lunensi Episcopo. [lib. IV. epist. 5.]
Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas uestra discutiat
id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum.
Peruenit namque ad nos, quia postquam de sacris
ordinibus lapsus a sui sacerdotii ordine deiectus est, ad
explendum ministerium presbiterii presumpsit accedere,
et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita
factum uestra fraternitas repererit, eum sacri corporis et
sanguinis domini participatione priuatum in penitenciam
redigat, ita ut usque ad diem ultimum in eadem excommunicatione
permaneat et uiaticum tantummodo exitus
sui tempore percipiat. Sin autem eum talem penitenciam
agere fraternitas uestra cognouerit, ut ei iuste ad recipiendam
inter laicos communionem etiam ante exitum
debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate.
Et infra: §. 1. Preterea ad fraternitatis tuae consulta
respondentes statuimus, diaconem et abbatem, quem de
portu Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non
debere uel posse aliquo modo reuocari. Quem quidem
sacro ordine priuatum in penitenciam deputare te conuenit;
cuius si postea actus conuersatioque meruerit, priorem
inter alios monachos, ubi decreueris, standi locum
obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit,
ab offitio suo irreuocabiliter depositi, inter laicos
communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi
diaconi alium, qui hoc offitium inplere debeat, ordinabis.
Saturninum uero expresbiterum, ut numquam ad sacri
ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cauere decreuimus;
sed eum in insula Gorgona atque Capraria
sollicitudinem de monasteriis gerere, et in quo est statu
sine cuiusquam aduersitate manere permisimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

179/180
Gehe zu Spalte: