Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina.

Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una
sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet
rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiens
disciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a
Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur
et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleum
foueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus
preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem
pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum
sananda fouentur. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate,
faciendum est quoddam ex utroque temperamentum,
ut neque multa asperitate exulcerentur subditi,
neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa
tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirga
simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia
est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis,
sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait:


"Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virga
enim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est
districtio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi,
que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens, sit
uigor sed non exasperans, sit zelus, sed non inmoderate
seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens.
Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simul
cum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districte
seuientem. §. 1. Certe cum Israeliticus populus ante Dei
oculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eius
rector audisset: "Descende, peccauit populus tuus," ac
si ei diuina uox diceret: "qui in tali peccato lapsus est,
meus non est," atque subiungeret: "Dimitte me, ut
irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te
in gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cui
preerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait:
"Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de
libro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus
uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro
uitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eius
populi constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo
rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia
delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait:
"Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite de
porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat
unusquisque fratrem et amicum et proximum suum;
cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum."
Ecce, qui uitam hominum etiam cum sua morte
petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne
amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit
pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non
dubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriri
timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus
prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes
sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente
Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique
mediator admirabilis, causam populi apud Deum
precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intus
amans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam
feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque
Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia,
nec misericordiae disciplina. Unde hic
quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: "Cumque sederem
quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium
consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est
disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari
ministerium pietatis.
< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

163/164