C. VIII. Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi corripiant.
Item ex Concilio Bracarensi. [III. c. 7.]Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel
increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam
nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos
efferuescere, quanto poterant latrocinantium
promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos
meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui,
exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent
uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque
prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit et
ei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incaute
subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi
subditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidam
sapiens dicit: "Leuiter castigatus reuerentiam exhibet
castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem
recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter,
quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia
perceptae potestatis elatus, malicia tantum crediderit
uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit,
excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit.
II. Pars. Gratian. Salomon uero econtra ammonet,
dicens: "Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius a
morte." Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum
quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quem
crebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominus
flagello facto de resticulis male uersantes in templo flagellauit
et de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem
illum satanae corporaliter uexandum tradidit, et
magum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam in
canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter
uersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, si
religionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi
precipiuntur.
Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit
libro XX. parte 4. capitulo 11.: