Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis ab ea recedere permittitur.

De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini
deinceps uim ad credendum inferre. "Cui enim uult
Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales


inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae.
Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti
obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae
mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo
non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur
suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem
ad Christianitatem coacti sunt, (sicut factum est
temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat
eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi
gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis
Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quam
ui uel necessitate susceperint, tenere cogantur, ne
nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt,
uilis ac contemptibilis, habeatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

161/162
Gehe zu Spalte: