Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos agat.

Item Leo Episcopus. [epist. LXXXII. ad Anastasium
Episcopum Thessalonicensem, c. I.]
Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt
reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat
beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio,
plus karitas quam potestas. Sed ab his, qui
que sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege
disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis
placet honor inflat superbiam, et quod prouisum
est ad concordiam, tendit ad noxam.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

161/162