Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati corripiant.

Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et
Germaniam constitutis.
Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda,
plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia
quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus
karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione
aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim post
trinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum
iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset.
Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt
rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse
est queque negotia ecclesiastica post multarum
experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius
precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis
materia scandalorum et presumptio Iudeorum atque
oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur.
Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio
pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi non
uult fieri.
Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint,
cogendi sunt retinere.
Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 56.] statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

161/162
Gehe zu Spalte: