Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione solum, sed delectatione et consensu.

Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione,
in delectatione, uel (quod maius est) peccati consensu
acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum,
uidelicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio
quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus
per spiritum; quia et primo culpam serpens suggessit, Eua
uelut caro delectata est, Adam uelut spiritus consensit.
§. 1. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem
delectationem et consensum iudex sui animus presideat.
Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in
mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum
omnimodo perpetratum non est; cum uero caro delectari
ceperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad
consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum
cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen


est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
§. 2. Et sepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat
in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen
animus eidem delectationi consentiat. Et cum caro sine
anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus
reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur
inuitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen
delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer
ingemiscat. Unde et ille celestis exercitus precipuus
miles gemebat dicens: "Video aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem
in lege peccati que est in membris meis." Si autem
captiuus erat, minime repugnabat: quapropter et
captiuus erat, et repugnabat. Igitur legi mentis eius lex,
que in membris est, repugnabat; si autem repugnabat,
captiuus non erat. Ecce itaque homo est (ut ita dixerim)
captiuus, et liber: liber ex iustitia, quam diligit; captiuus
ex delectatione, quam portat inuitus. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

9/10
Gehe zu Spalte: