C. III. Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi.
Item Ysidorus Sententiarum libro. [Lib. III. Sent.de summo bono, cap. 6. (no. 13. 14.)]
Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis
illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur,
cogitationis affectibus preuenimur. Luxuriae
quippe imagines, quas in ueritate gessimus, sepe dormientibus
in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo
occurrunt. §. 1. Item: Qui nocturna illusione polluitur,
quamuis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat
inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat,
suamque immunditiam statim fletibus tergat.
Gratian. His ita respondetur. In lege et euangelio
naturale ius continetur; non tamen quecunque in lege et euangelio
inueniuntur, naturali iuri coherere probantur. Sunt enim
in lege quedam moralia, ut: non occides et cetera,
quedam mistica, utpote sacrifitiorum precepta, et alia his
similia. Moralia mandata ad naturale ius spectant atque ideo
nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mistica uero, quantum
ad superficiem, a naturali iure probantur aliena, quantam ad
moralem intelligentiam, inueniuntur sibi annexa; ac per hoc, etsi
secundum superficiem uideantur esse mutata, tamen secundum
moralem intelligentium mutabilitatem nescire probantur. §. 1. Naturale
ergo ius ab exordio rationalis creaturae incipiens, ut supra
dictum est, manet immobile. Ius uero consuetudinis post naturalem
legem exordium habuit, ex quo homines conuenientes in unum
ceperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex
quo Cain ciuitatem edificasse legitur, quod cum diluuio
propter hominum raritatem fere uideatur exstinctum, postea
postmodum a tempore Nemroth reparatum siue potius immutatum
existimatur, cum ipse simul cum aliis alios cepit opprimere;
alii sua imbecillitate eorum ditioni ceperunt esse subiecti,
unde legitur de eo: "Cepit Nemroth esse robustus
uenator coram Domino," id est hominum oppressor et exstinctor;
quos ad turrim edificandam allexit.