Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De multiplici genere illusionis.

Testamentum ueteris legis hunc pollutum dicit,
nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad uesperam intrare
ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus
spiritualis intelligens quasi per somnium eum illudi
reputat, qui temptatus immundicia ueris imaginibus in
cogitatione inquinatur. Sed lauandus est aqua, ut culpam
cogitationis lacrimis abluat, et nisi prius ignis tentationis
recesserit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat.
§. 1. Sed est in eidem illusione necessaria ualde discretio,
qua subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti
dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex
naturae suae superfluitate aut infirmitate, aliquando ex
cogitatione contingit pollutio. §. 2. Et quidem cum ex
naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo
hec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens
pertulisse magis dolendus est, quam fecisse. §. 3. Cum
uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis
rapitur, atque idcirco humorum receptacula grauantur,


habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad
prohibitionem sacri misterii percipiendi, uel missarum
sollempnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut
exhibere ministerium pro eo, quod sacerdos alius
deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii,
qui implere ministerium ualeant, illusio per crapulam
facta a perceptione sacri misterii prohibere non debet, sed
ab immolatione sacri misterii, ut arbitror, abstinere debet
humiliter, si tamen dormientem turpi imaginatione
non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio
nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus
turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi
ostenditur, ipsa mens rea non tunc, uel in suo iudicio
libera cum se etsi in dormientis corpore nihil meminit
uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit se in ingluuiem
cecidisse. §. 4. Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur
illusio in mente dormientis, patet animo reatus suus.
Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia
quod cogitauit sciens, hoc pertulit nesciens.
[PALEA.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

9/10
Gehe zu Spalte: