Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Qui scripturas sacras male intelligunt, uel seculari sapientia abutuntur, uino inebriantur et sicera.

Idem in Ysaia.
Vino inebriantur, qui scripturas sanctas male intelligunt
atque peruertunt: sicera, qui abutuntur seculari
sapientia et dialecticorum tendiculis, que non tam uincula
sunt appellanda quam fantasmata, id est umbrae quedam
et imagines, que cito pereunt et soluuntur. Idem: §. 1.
Secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere,
qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam Spiritus
sanctus sonat, et diuinos eos, qui coniectura mentis suae
incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum
auctoritate uerborum. Idem: §. 2. Quicumque scripturas
non ita intelligit, ut rei ueritas habet, uuam acerbam
comedit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

135/136
Gehe zu Spalte: