Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. In uanitate et obscuritate sensus ambulant, qui secularibus disciplinis occupantur.

Idem. [ad cap. 4. epist. ad Ephesios, lib. II. comment.]
Nonne uobis uidetur in uanitate sensus et obscuritate
mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte
torquetur? qui phisicus perscrutator oculos trans celum
leuat, et ultra profundum terrarum et abissi in quoddam
inane demergitur? qui iambum feruet? qui tantam metrorum
siluam in suo studiosus corde distinguit et congerit?
et (ut ad alteram partem transeam) qui diuitias per fas
et nefas querit? qui adulatur regibus, hereditates captat
alienas, et congregat opes, quas in momento cui sit relicturus
ignorat?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

135/136
Gehe zu Spalte: