C. V. Reprehenduntur episcopi, qui filios suos secularibus erudiunt litteris.
Idem [lib. III. ad cap. 6.] in epistola ad Ephesios.Legant episcopi atque presbiteri, qui filios suos secularibus
litteris erudiunt, et faciunt comedias legere et
mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis sumptibus
forsitan eruditos. Et quod in corbonam pro peccato uirgo
uel uidua, uel substantiam suam totam effundens quilibet
pauper obtulerat, hoc calendarum strenam, et saturnalium
sportulam, et mineruale munus grammaticus et orator,
aut in sumptus domesticos aut in templi stipes, aut
sordidum conuertit in lucrum. Heli sacerdos ipse fuit
sanctus; sed quia filios suos non erudiuit in omni disciplina
et correctione, supinus cecidit et mortuus est.
[PALEA.