Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO XXXV.

GRATIANUS.
I. Pars. A quibus ordinibus bigami prohibeantur, et utrum
reputentur bigami, qui ante baptismum habuerunt unam, et post
baptismum alteram, et an liceat sortiri uxores in sacris ordinibus
constitutis, multorum auctoritatibus breuiter monstratum est.
§. 1. Sequitur autem in descriptione illa apostolica: "ut sit
sobrius," qui ordinandus est, "non uinolentus," quod ex auctoritate
ueteris testamenti introductum est. Ministri enim templi
prohibentur uinum et siceram libere, ne ebrietate grauentur corda
eorum, ut sensus eorum uigeat semper et tenuis sit, uel quia


uenter mero estuans facile despumat in libidines. Unde Noe
in ebrietate nudauit femora; Loth, quem Sodoma non uicit,
una uicerunt. §. 2. Quod autem uinolentus esse prohibetur,
non semel, sed frequenter uino repletus debet intelligi.
Hinc etiam in canonibus Apostolorum [can. 43.
et 42.] legitur:
< Dokument zurück | | Dokument vor >