Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Esus carnium et uini potus post diluuium concessus legitur, post Christi aduentum inhibitus.

Item Ieronimus. [lib. I. contra Iouianum.]
Ab exordio conditionis humanae nec carnibus uescebamur,
nec dabamus repudium, nec prepucia nobis eripiebantur
in signum, et hoc cursu usque ad diluuium peruenimus.
Post diluuium autem cum datione, quam nullus implere
potuit, carnes ingestae sunt ad uescendum, et repudii
concessa duricia, et cultellus circumcisionis est appositus,
quasi Dei munus plus in nobis creauerit quam necesse
est. Postquam autem Christus uenit in fine temporum,
et OMEGA reuelat ad ALPHA, id est extremitatem retraxit
ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec
circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo:
"Bonum est uinum non bibere, et carnes non comedere."
Et uinum enim cum carnibus post diluuium dedicatum est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

131/132
Gehe zu Spalte: