Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. In paradyso abstinentia, post paradysum edendi lasciuia cepit.

Item Ambrosius in sermone de ieiunio Diuinum ad patrem
resultat oraculum.
Sexto die bestiae sunt creatae, et cum bestiis orta edendi
potestas est et usus escarum. Ubi cibus cepit, ibi finis
factus est mundi: ubi cepit sua incrementa nescire, ibi
ceperunt diuina circa eum opera feriari. Quo indicio
declaratum est, quod per cibos mundus haberet imminui,
per quos desiit augeri. Et infra: §. 1. Ut sciamus, non
esse nouellum ieiunium, primam illic legem constituit de
ieiunio. Et infra: Eousque nemo preuaricari nouerat ut
adhuc orta non esset, que prima est preuaricatio. Indictum
est ieiunium, abstinentiae lex a Domino Deo: preuaricatio
legis a diabolo; culpa per cibum, latebra post cibum;
cognitio infirmitatis in cibo, firmitatis uirtus in ieiunio.
Serpens gulae suadet, Dominus ieiunare decernit.
Itaque gula paradyso regnantem expulit, abstinentia ad
paradysum reuocauit errantem. Et infra: §. 2. In principio
generis humani ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam
plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque
uinum nec suo pepercit auctori. Sed illius ebrietas nobis
suadet sobrietatem. Semel enim inebriatus est Noe. Ubi


malum ebrietatis agnouit, iumentum suum ad remedium
temperauit, non ad uicium effudit. §. 3. Manebat autem,
antequam uinum inueniretur, omnibus inconcussa
libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia
seruitutis exigere. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non
fuisset. Obrepserat quidem iam fraternae prelationis inuidia,
manebat tamen paternae pietatis adhuc reuerentia. Lesa
pietas est, dum irridetur ebrietas. Non illis itaque solis
nocent uina, quos temptant; sed etiam illis amplius, quorum
oculis temulenta ebriorum membra nudantur. Et
infra: §. 4. Legimus etiam, quod patrem Loth inebriauerunt
filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum
confugerant, et habitabant in spelunca. §. 5.
Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae regeneratricis
partus deterior. §. 6. At non Abraham uina in suo
conuiuio ministrabat, sed immolabat uitulum, butirum et
lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Recte enim illic
deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. Denique
annuntiauit Dominum Iohannes, "non manducans
panem, neque bibens uinum." Qui enim Christum annuntiat,
ab omni uitiorum incentiuo prestare se debet alienum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

131/132