C. VII. Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit diaconus fieri permittitur.
Fraternitatis tuae relatione suscepta, eius latorem secundasquidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem
tamen eum priori non seruasse coniugio designasti.
Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari
canonicae iubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus
nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora
ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur
manere censuram, et etas istius, de quo agitur, futurae
incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus
ordinem possit prouehi, concessisse nos
noueris. §. 1. Micinam uero ancillam eius, de qua
se post uxoris transitum filios habere confessus est, iubemus,
ut tua dispositione cuicumque monasterio continentiam
professura tradatur.
Gratian. Hoc ex dispensatione misericordiae; ceterum ex
rigore disciplinae intelligitur illud Aurelianensis Concilii: