Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Non admittatur ad clerum, qui preter uxorem aliam cognouerit.

Si quis de laicis post uxorem suam aliam cuiuscumque
conditionis cognouerit mulierem, in clerum nullatenus
admittatur.
IV. Pars, Gratian. Quod ergo de pellice et meretrice


apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae
incontinentiae constitutum esse creditur, quia difficile continentiam
seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit.
Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit
maritali affectu, uel quia corrupta florem uirginitatis amiserat
uel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur.
Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad
sacros ordines pertingere ualeat.
Unde Ylarius papa [in Sinodo Romana, cap. 2.]
scribit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

127/128
Gehe zu Spalte: