Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Ex dictis Augustini in libro VII. homiliarum, homilia 49.

Audite carissimi membra Christi et matris catholicae
ecclesiae filii! Quod dico competentibus et fidelibus
audiant penitentes. Quod dico fidelibus, dico et competentibus,
et penitentibus. Audiant catecumini, audiant omnes,
omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in consolationem
uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor
meus. Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant
uobis uxores; audiat Deus, si uos surdi estis,
audiant angeli, si uos contempnitis. Concubinas uobis
habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non
licebit uobis habere concubinas, quas postea dimittatis
et ducatis uxores, tanto magis dampnatio uobis erit, si
uolueritis habere uxores et concubinas. ]
III. Pars. Gratian. Ceterum, si non talis concubina
fuerit, et etas illius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem
auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem
diaconatus prouehi potest.
Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

127/128
Gehe zu Spalte: