C. VI. Qui tempore baptismi uxores habent, si postea religiose uixerint, clerici fieri non prohibentur.
Item Innocentius Papa. [I. Felici Episcopo Nucerino,epist. IV. c. 4.]
III. Pars. Laici, qui habentes uxores baptizati sunt,
ac sic se instituerunt ut in nullo opinio eorum uacillet,
aut clericis iuncti sunt, aut monasteriis, ex quo
baptizati sunt, adheserunt, si non concubinam, si non
pellicem norunt, si in bonis operibus uigilauerint, non
prohibentur huiusmodi ad clericatus sortem assumi.
IV. Pars. Gratian. Ceterum ante susceptum sacrum
ordinem quosdam legimus concubinam habuisse, quos tamen sacri
canones non reiciunt, si post sacrum ordinem ab eius commixtione
se immaculatos custodiunt.
Unde Gregorius Andreae Tarentino Episcopo: [lib. II.
epist. 44.]