C. V. De eodem.
Item Gelasius Papa. [I. epist. ad uniuersos Episcoposper Lucaniam constitutos, 19.]
Usque adeo sane comperimus illicita queque prorumpere,
ut demonibus similibusque passionibus irretitis
ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in
hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat,
quis fidelium de sua salute confidit, ubi ministros ipsos
humanae curationis tanta prospexerit calamitate uexari?
Atque ideo necessario remouendi sunt, ne quibuslibet, pro
quibus Christus mortuus est, scandalum generetur infirmis.
Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam
sancta contingere lex diuina permisit, quanto
magis doni celestis dispensatores esse non conuenit (quod
est deterius) mente percussos?