C. VII. De quodam episcopo, qui ante sui episcopatus apicem concubinam habuit.
Habuisse te concubinam manifesta ueritate comperimus,et te illius criminis participationem habere de qua
etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in
rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc
tuae conscientiae committendum eligimus. Qua de re, si in
sacro ordine constitutus eius te recolis permixtione maculatum,
sacerdotii honore deposito ad ministrandum nullo
modo presumas accedere: sciturus in animae tuae periculo
te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem,
si huius sceleris conscius in eo quo es ordine celans
ueritatem permanere uolueris.