Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Item Gregorius Leoni Episcopo Catinensi,

libro III. epistola 34.
Multorum relatione comperimus, hanc apud uos olim
consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur
uxoribus. Quod ne denuo quisquam presumeret
a Seruo dei sedis nostrae diacono ex auctoritate nostri decessoris
est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui
iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id
est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe ministrare
nulla ratione presumerent. Et quantum dicitur, Speciosus
tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit
offitio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit
offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere,
cessauit. Et post aliqua: §. 1. De cetero uero fraternitas
tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc iam offitium
contigerit promoueri, hoc quam maxime diligenter


inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia
potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta
obseruare sua nichilominus districtione constituat. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

115/116
Gehe zu Spalte: