Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Neque etiam subdiaconis conubium conceditur.

Cum sacerdotum tam excellens est electio, ut hec,
que in aliis membris ecclesiae non uocantur ad culpam in
illis tamen habeantur illicita. Cum enim extra clericorum
ordinem constitutis nuptiarum societati et filiorum procreationi
studere sit liberum, ad exhibendam tamen
perfectae continentiae puritatem nec subdiaconibus carnale
quidem conubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam
non habentes, et qui non habent permaneant singulares.
Quod si in hoc ordine, qui quartus extat a
capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo, uel
secundo tertioue seruandum est, ne aut leuitico aut
presbiterali honore, aut episcopali excellentia quisquam
idoneus existimetur qui se a uoluptate luxuriae nec
dum refrenasse detegitur.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

115/116
Gehe zu Spalte: