C. III Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab ecclesia stipendia accipiant.
Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo.[cap. 2. ad secundam interrogationem]
Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti,
qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia
sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus
nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout
cuique opus erat. De eorum ergo stipendio cogitandum
atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula tenendi
sunt, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent,
et ab omnibus illicitis et cor et linguam et corpus
Deo auctore conseruent.