C. XIII. Non in perpetuum, sed tempore oblationis a
complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant.Item VI. Sinodus. [cap. 13.]
Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum
cognouimus, eos, qui ordinati sunt diaconi uel presbiteri,
confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus:
antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et
constitucionis, sacrorum uirorum legales nuptias amodo
ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum
conubia dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad
inuicem in tempore oportuno. Quicumque ergo dignus
inuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali,
aut sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem
ascendere gradum pro uxoris suae cohabitatione; nec
in tempore ordinationis suae profiteri cogantur, quod
abstinere debeant a legalis uxoris familiaritate.
Item: §. 1. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore
oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo
possint consequi que simpliciter postulant. §. 2. Si quis
igitur presumpserit contra apostolicos canones aliquos
presbiterorum, diaconorum priuare a contactu et
communione legalis uxoris suae, deponatur. §. 3.
Similiter et presbiter aut diaconus, qui religionis causa
uxorem suam expellit, excommunicetur; si uero in hoc
permanserit, deponatur.
Gratian. Hoc autem ex loco intelligendum est. Orientalis
enim ecclesia, cui VI. sinodus regulam uiuendi prescripsit, uotum
castitatis in ministris altaris non suscepit.
Unde Stephanus papa ait: [in I. actione Sinodi, ab ipso
in basilica Lateranensi congregatae]