Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, ne presbiteri cum suis uxoribus dormirent.

Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in
ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones uocamus,
in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere
legem, ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum
coniugibus, quas ante consecrationem duxerunt non dormirent.
Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit,
honorabiles confessus nuptias, et castitatem dicens
esse cum propria coniuge concubitum, suasitque concilio,
ne talem ponerent legem, grauem esse asserens causam,
que aut ipsis aut eorum iugalibus occasio fornicationis
existeret. Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum
esset inexpertus) exposuit, sinodusque laudauit sententiam
eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque
uoluntate, non necessitate permisit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

113/114
Gehe zu Spalte: