Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua

cura non abiciat.
Item Leo IX. contra epistolam Nicetae Abbatis.
Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero,
diacono, propriam uxorem causa religionis abicere a cura
sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut
cum illa ex more carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos
legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: "Numquid
non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi,
sicut frater Domini et Cephas?" Vide insipiens,
quia non dixit: numquid non habemus potestatem
sororem mulierem "amplectendi?" sed "circumducendi,"
scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab eis,
nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium.
Gratian. Hinc et illud Gregorii in dialogo: "Presbiter
quidam" require infra. §. 1. Ut igitur ex his auctoritatibus
apparet, sacerdotes, uxoribus, quas in laicali habitu uel in
minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria
subministrare, debita uero reddere non ualent.
IV. Pars. §. 2. Sed obicitur illud Tripartitae ystoriae:
[libro II. capite 14.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

113/114
Gehe zu Spalte: