Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis obtulit uotum.

V. Pars. Aliter se habet orientalium ecclesiarum traditio,
aliter huius sanctae Romanae ecclesiae. Nam eorum
sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio
copulantur; istius autem ecclesiae uel occidentalium
nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum
licentiam habet coniugium sortiendi.
VI. Pars. Gratian. Similiter et capitulum Nicolai ex
loco consideratur, quia gens Bulgarorum nouiter conuersa ad
fidem propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum
didicerat. §. 1. Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non
legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundae
intelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet sacerdos
debet esse inmunis. Illud autem Gangrensis concilii: "Si
quis discernit presbiterum coniugatum, etc." similiter intelligendum
est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum,
quam ante tempus suae ordinationis duxerat. §. 2. Illud quoque
Martini papae: "Si subdiaconus secundam duxerit
uxorem," non dissimiliter intelligendum est. primam enim uxorem
ante subdiaconatum habere permittitur, qua defuncta uel


castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum. Promotus
autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiae Martini
Papae subiacebit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

115/116
Gehe zu Spalte: