Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram.

Item Innocentius [I.] Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis
Macedonibus. [epistol. XXII. c. 2.]
Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum,
qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post
baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri,
que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per
baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum.
Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in
uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum
quarta est, sic interpretantibus prima uirginis
eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro)
istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait:
"unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed
obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri
homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace
uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo,
an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta
complentur? Uxorem ducere crimen est, an non
est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim)
erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur,
in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si
uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est
crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur
uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse
dimissum quod Deo auctore legitur consummatum?
Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi
in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti
sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi
uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium,
nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum
assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si
liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere,
addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non
separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que
post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis


interrogatum et Iudeis esse responsum. §. 2. Quero,
et sollicitus quero, si una eademque sit uxor eius, qui ante
catecuminus, postea fit fidelis, filiosque ex ea, cum esset
catecuminus suscepit, ac postea, cum fidelis, alios:
utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto
patre herciscundae hereditatis consortium, quibus
filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse?
Quod cum ita sentire absurdum est, que ratio est
hoc defendi, et uacua magis opinione iactari, quam aliqua
auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari,
quod lex precepit et Deus adiunxit? §. 3.
Numquid qui catecuminus uirtutibus studuit humilitatem
secutus est, patienciam tenuit, elemosinas fecit,
morti destinatos qualibet ratione eripuit, adulteria exhorruit,
castitatem tenuit, quero, si hec, cum fuerit factus
fidelis, amittit, quia per baptismum totum, quod uetus
homo gesserat, putatur auferri? Aspicias gentilem
hominem Cornelium orationibus atque elemosinis uacantem,
angelum audientem per reuelationem ipsumque
Petrum uidentem; numquid per baptismum hec illi ablata
sunt, propter que ei baptisma uidetur esse concessum?
Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia
quicquid bene gestum fuerit et secundum precepta legalia
custoditum, non potest facientibus deperire. §. 4. Nuptiarum
ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non
potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solui
inter peccata credi non debet, eritque, integrum
estimare aboleri non posse nomen prioris uxoris, cum non
sit dimissum pro peccato, quod ex Dei uoluntate sit completum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

95/96
Gehe zu Spalte: