Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non est.

Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam
ad Titum.
Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus
uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt,
quia de sacramento agitur, non de peccato.
Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina
uitiata est, non potest post baptisma inter Dei
uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum
non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad
uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum.
Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus
unitatem uni uiro Christo subditam.
II. Pars. §. 1. Sicut duobus dominis seruire, sic
ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire
non licet.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

95/96