Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. In baptismate culpa dimittitur, non lex coniugii aboletur.

Item Ambrosius in libro de offitiis. [lib.I. c. ult. 80.]
Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et
in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec
secundae coniugis coniunctionem. Quod plerisque mirum
uidetur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia
electioni muneris et prerogatiuae ordinationis
impedimenta generent, cum etiam delicta obesse non
soleant si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere
debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lex
aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est.
Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis,
in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator
esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit?
Gratian. Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu
prohiberet dicens: "Non licet tibi habere uxorem fratris


tui," euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse. Unde datur
intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum
coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et
post baptismum alteram habuisse probantur. §. 1. Bigamus uero
in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam
accipiendo uxorem, sed quia prerogatiua exutus est sacerdotis.
Unde Ambrosius in epistola ad Vercellenses: [lib. X.
epist. 82. ait:]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

97/98
Gehe zu Spalte: