Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quomodo sit examinandus, qui in episcopum eligitur.

Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si
natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus
si uita castus, si sobrius, si semper suis negociis cauens
si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege
Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si
in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus; et ante omnia,
si fidei documenta uerbis simplicibus asserat, id est Patrem
et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans,
totamque trinitatis deitatem coessentialem et
consubstantialem et coeternalem et coomnipotentem
predicans; si singulas quasque in trinitate personas plenum
Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem
diuinam non in Patre, neque in Spiritu sancto
factam, sed in Filio tantum credat, ut, in diuinitate qui
erat Dei Patris Filius, Deus uerus ex Patre esset et
homo uerus ex matre, carnem ex matris uisceribus habens,
et animam humanam rationabilem, simul in eo utriusque
naturae, id est Deus et homo, una persona,
unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator
omnium que sunt et auctor, Dominus et rector cum
Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus
sit pro salute nostra uera carnis suae receptione
et uera animae resumptione, in qua ueniat iudicare
uiuos et mortuos. §. 1. Querendum est etiam ab eo, si
noui et ueteris testamenti, id est legis et prophetarum et
apostolorum unum eundemque credat auctorem Deum,
si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus
sit malus. §. 2. Querendum etiam ab eo, si credat huius,


quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si
credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his, que
in hac carne gesserunt, uel penas, uel premia, si
nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non
dampnet, si carnium perceptionem non culpet, si penitentibus
reconciliatis communicet, si in baptismo omnia
peccata, id est tam illud originale peccatum contractum,
quam illa, que uoluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra
ecclesiam catholicam nullus saluetur. §. 3. Cum in his
omnibus examinatus inuentus fuerit plene instructus,
tunc cum consensu clericorum et laicorum et conuentu
totius prouinciae episcoporum, maximeque metropolitani
uel auctoritate, uel presentia ordinetur episcopus.
Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi,
nec suis moribus, sed his Patrum diffinitionibus acquiescat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

79/80
Gehe zu Spalte: