C. III. Qualis esse debeat clericorum conuersatio.
Item Ysidorus de uita clericorum.III. Pars. His igitur lege Patrum cauetur, ut a uulgari
uita seclusi a mundi uoluptatibus sese abstineant; non
spectaculis, non pompis intersint; conuiuia publica fugiant,
priuata non tantum pudica, sed et sobria colant;
usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationibus
lucrorum, non fraudibus cuiusquam studium
appetant; amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum
fugiant, secularia offitia negotiaque abnuant;
honoris gradus per ambitionem non suscipiant; pro
beneficiis medicinae Dei munera non accipiant; dolos et
coniurationes caueant; odium, emulationes, obtrectationem
atque inuidiam fugiant; non uagis oculis, non
effreni lingua, aut petulantia fluidoque gestu incedant,
sed pudorem et uerecundiam mentis simplici habitu incessuque
ostendant; obscenitatem etiam membrorum et
uerborum, sicut et operum, penitus exsecrentur; uiduarum
et uirginum frequentaciones fugiant; contubernia
extranearum feminarum nullatenus appetant; castimoniam
quoque inuiolati corporis perpetuo conseruare studeant, aut
certe unius matrimonii uinculo federentur; senioribus quoque
debitam prebeant obedientiam, neque ullo iactantiae
studio semetipsos attollant; postremo doctrinae lectionibus,
psalmis, imnis, canticis, exercitio iugi incumbant. Tales
enim esse debent, qui diuinis cultibus sese mancipandos
studeant, scilicet ut, dum scientiae operam dant, doctrinae
gratiam populis administrent.