Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Decretum Nicolai Papae de electione Romani Pontificis.

In nomine Domini nostri et saluatoris Iesu Christi. Ab
incarnatione eius anno MLIX. mense Aprili, indictione
XII., propositis sacrosanctis euangeliis, presidente quoque
reuerendissimo ac beatissimo Nicolao Papa, in basilica
Lateranensis patriarchii, que cognominatur Constantiniana,
considentibus etiam reuerendissimis episcopis, abbatibus,
presbiteris, diaconibus, idem uenerabilis Pontifex apostolica
auctoritate decernens de electione summi Pontificis,
inquit: §. 1. Nouit beatitudo uestra, dilectissimi fratres
et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit,
defuncto piae memoriae domino Stephano predecessore
nostro hec apostolica sedes, cui auctore Deo deseruio,
quot aduersa pertulerit, quot denique per simoniacae heresis
trapezitas repetitis malleis crebrisque tunsionibus
subiacuerit, adeo ut columna Dei uiuentis iam pene
uideretur nutare, et sagena summi piscatoris procellis
intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi.
Unde, si placet fraternitati uestrae, debemus auxiliante Deo
futuris casibus prudenter occurrere, et ecclesiastico statui,
ne rediuiua mala (quod absit) preualeant, in posterum
prouidere. §. 2. Quapropter instructi predecessorum
nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate, decernimus
atque statuimus, ut, obeunte huius Romanae ecclesiae
uniuersalis Pontifice, inprimis cardinales episcopi
diligentissima simul consideratione tractantes, mox
sibi clericos cardinales adhibeant: sicque reliquus clerus
et populus ad consensum nouae electionis accedant, nimirum
precauentes, ne uenalitatis morbus aliqua occasione
subrepat. Religiosissimi uiri preduces sint in
promouenda Pontificis electione, reliqui autem sequaces.
§. 3. Certus uero atque legitimus hic electionis ordo
perpenditur, si, perspectis diuersorum Patrum regulis
siue gestis, etiam illa B. predecessoris nostri Leonis sententia
recolatur. "Nulla," inquit, "ratio sinit, ut inter
episcopos habentur, qui nec a clericis sunt electi, nec a
plebibus expetiti, nec a comprouincialibus episcopis cum
metropolitani iudicio consecrati." Quia sedes apostolica
cunctis in orbe terrarum prefertur ecclesiis atque ideo super
se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi
proculdubio metropolitani uice funguntur, qui uidelicet


electum antistitem ad apostolici culminis apicem prouehant.
§. 4. Eligatur autem de ipsius ecclesiae gremio,
si reperitur idoneus; uel si de ipsa non inuenitur, ex
alia assumatur; saluo debito honore et reuerentia dilecti
filii Henrici, qui in presentiarum rex habetur, et futurus
imperator Deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus
et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede hoc
ius personaliter impetrauerint. §. 5. Quod si prauorum atque
iniquorum hominum ita peruersitas inualuerit, ut pura,
sincera atque gratuita fieri in Urbe non possit electio, cardinales
episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis,
licet paucis, ius potestatis obtineat, eligere apostolicae
sedis Pontificem, ubi congruerit. §. 6. Plane, postquam
electio fuerit facta, si bellica tempestas uel qualiscumque
hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is, qui
electus est, in apostolica sede iuxta consuetudinem inthronizari
non ualeat, electus tamen, sicut uere Papa, auctoritatem
obtineat regendi Romanam ecclesiam, et disponendi
omnes facultas illius; quod beatum Gregorium ante consecrationem
suam fecisse cognouimus. §. 7. Quod si
quis contra hoc nostrum decretum sinodali sententia promulgatum
per seditionem, uel presumptionem, aut quolibet
ingenio electus aut etiam ordinatus, seu inthronizatus
fuerit, auctoritate diuina et sanctorum apostolorum Petri
et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus
et sequacibus a liminibus sanctae Dei ecclesiae separatus
abiciatur sicut antichristus, et inuasor et destructor
totius Christianitatis; nec aliqua super hoc audientia
aliquando reseruetur ei: sed ab omni ecclesiastico gradu,
in quocumque fuerat prius, sine retractatione deponatur:
cui quisquis adheserit, uel qualemcumque tamquam Pontifici
reuerentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere
presumpserit, pari sententia sit mancipatus. §. 8. Quisquis
huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit,
et Romanam ecclesiam sua presumptione confundere
et perturbare contra hoc statutum temptauerit, perpetuo
anathemate atque excommunicatione dampnetur, "et cum
impiis, qui non resurgent in iudicio," deputetur, omnipotentis
contra se sentiat iram, et sanctorum apostolorum
Petri et Pauli (quorum presumit ecclesiam confundere), in
hac uita et in futura furorem sentiat "fiat habitatio eius
deserta, et non sit, qui inhabitet in tabernaculis eorum,
fiant filii eius orphani et uxor eius uidua, commotus amoueatur


ipse et eius filii, et mendicent, et eiciantur de habitationibus
suis, scrutetur fenerator omnem substantiam
eius, et diripiant alieni labores eius, orbis terrarum pugnet
contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria,"
et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant,
et in hac uita super eum apertam uindictam ostendant.
§. 9. Obseruatores autem huius nostri decreti
omnipotentis gratia protegat, et auctoritas beatorum,
apostolorum Petri et Pauli ab omnium uinculis peccatorum
absoluat.
II. Pars. Gratian. Episcopi uero et ceteri ordinem infra
constituti qualiter ordinari debeant, ex auctoritate Cartaginensis
concilii IV., [cap. I.] cui interfuit Augustinus tempore
Honorii Augusti, ostendamus, ab eorum examinatione incipientes:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

77/78
Gehe zu Spalte: