Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Constantinopolitanus episcopus auctoritate deponitur.

Item Gelasius. [Papa I. ad Faustum magistrum
legationis.]
Qua traditione maiorum apostolicam sedem in iudicium
uocant? An secundae sedis antistites et terciae, ceterique
bene conscii sibi sacerdotes depelli debuerunt, et qui extitit
religionis inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo,
si alios habent canones, quibus suas ineptias exequantur.
Ceterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur,
sedem apostolicam ad iudicium uocare non possunt,
Constantinopolitanae uero ciuitatis episcopus,


que utique per canones inter sedes nullum nomen accepit,
in communionem recidens perfidorum non debuit submoueri?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

75/76
Gehe zu Spalte: