Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Constantinopolitana ecclesia secundum a Romana obtinet locum.

Item ex VI. Sinodo. [cap. 36.]
Renouantes sancti Constantinopolitani concilii decreta,
petimus, ut Constantinopolitana sedes similia
priuilegia, que superior Roma habet, accipiat, non
tamen ecclesiasticis rebus magnificetur, ut illa; ut
hec secunda post illam existens, prius quam Alexandrina
sedes numeretur; deinde Antiocena, et post eam Ierosolimitana.
Gratian. Hinc datur intelligi, quod Alexandrina ecclesia
de secunda facta sit tercia, et Antiocena de tercia sit facta
quarta: nisi forte quis duas contendat esse secundas, ut Constantinopolitanam
et Alexandrinam parem suae dignitatis uelit
locum obtinere.
Unde in VIII. Sinodo legitur: [can. 21.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

75/76
Gehe zu Spalte: