Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Apostolicae sedi Constantinopolitanam constat esse subiectam.

Item Gregorius Iohanni episcopo Siracusano.
[lib. VII. epist. 63.]
De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis
eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam! Si tamen
quid boni uel ipsa, uel altera ecclesia habet, ego et minores
meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus
sum. Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut
bona, que uiderit, discere contempnat. Idem eidem: [epist.
64.] Nam quod primas Bizanzenus sedi se apostolicae
dicit subici si qua culpa in episcopis inuenitur nescio
quis ei subiectus non sit; cum uero culpa non exigit,
omnes secundum rationem humilitatis equales sumus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

75/76
Gehe zu Spalte: