Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Ministerii diuini se extorrem intelligat, qui a soliditate Petri recedit.

Item Leo. [Papa I. ad Episcopos Viennenses,
epist. LXXXVII.]
Ita Dominus noster Iesus Christus humani generis saluator
instituit, ut ueritas, que antea legis et prophetarum
preconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem
uniuersitatis exiret, sicut scriptum est: "In omnem terram
exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum."
Sed huius muneris sacramentum ita Dominus ad omnium
apostolorum offitium pertinere uoluit, ut in beatissimo Petro
apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut
ab ipso quasi quodam capite dona sua uelut in corpus omne
diffunderet, ut extorrem se diuini misterii intelligeret
esse, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere.
Hunc enim in consortium indiuiduae unitatis assumptum, id
quod ipse erat, uoluit nominari, dicendo: "Tu es Petrus,
et super hanc petram edificabo ecclesiam meam" ut eterni
templi edificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate
consisteret, hac ecclesiam suam firmitate corroborans,
ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec
portae inferi contra illam preualerent. Verum hanc petrae
istius sacratissimam firmitatem, Domino, ut diximus, edificante
constructam, nimis impia uult presumptione uiolare,
quisquis eius potestatem temptat infringere, fauendo cupiditatibus
suis, et id, quod accepit a ueteribus, non sequendo.
Gratian. Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus
uel decretalibus epistolis in quibus nec precedentium Patrum
decretis, nec euangelicis preceptis aliquid contrarium inuenitur.
Anastasius enim secundus fauore Anastasii imperatoris, quos
Acatius post sententiam in se prolatam sacerdotes uel Leuitas
ordinauerat, acceptis offitiis rite fungi debere decreuit, ita inquiens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

61/62
Gehe zu Spalte: