Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Nulla lesionis portio attingat qui ab hereticis iam dampnatis ordinatur.

[Anastasius II. ad Anastasium Augustum, epist. I.
c. 7. et 8.]
Secundum ecclesiae catholicae consuetudinem
sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum
de his, quos baptizauit Acatius, uel quos sacerdotes
siue Leuitas secundum canones ordinauit aliqua ex
nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per
iniquum tradita sacramenti gratia minus firma uideatur.
§. 1. Nam et baptisma (quod procul sit ab ecclesia) siue
ab adultero siue a fure datum fuerit, ad percipientem
munus peruenit illibatum, quia uox illa, que sonuit per
columbam omnem maculam humanae pollutionis excludit
quod declaratur cum dicitur: "Hic est, qui
baptizat in Spiritu sancto et igne." Nam si uisibilis solis
istius radii, cum per loca fedissima transeunt, nulla
contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui
istum uisibilem fecit, uirtus nulla ministri indignitate
constringitur. Nam et Iudas, cum fuerit sacrilegus
atque fur, quicquid egit inter apostolos pro dignitate commissa,
beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta
senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima
uoce: "Scribae, inquit, et Pharisei super cathedra Moysi
sedent; que dicunt, facite: que autem faciunt, nolite facere;
dicunt enim et non faciunt." §. 2. Quicquid ergo ad hominum
profectum quilibet in ecclesia ministri pro offitio suo
uidentur operari, hoc totum contineri implente diuinitatis
effectu. Ita ille, per quem loquitur Christus, Paulus affirmat:
"Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum
dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid neque qui
rigat, sed qui incrementum dat, Deus." §. 3. A Deo autem
non queritur, quis, uel qualis predicet, sed que
predicet, ut inuidos etiam bene Christum confirmet predicare,
quo malo diabolus ipse deiectus est, et hoc
ipse predicare non desinit. Ideo ergo et hic, cuius
nomen dicimus reticendum, male bona ministrando
sibi tantum nocuit. Nam inuiolabile sacramentum, quod


per illum datum est aliis, perfectionem suae uirtutis
obtinuit. §. 4. Quod quidem uerum est generaliter,
aliquorum nisi tantum se extenderit curiosa suspicio,
ut imaginetur, prolato a Papa Felice iudicio, postea inefficaciter
in sacramentis, que Acatius usurpauit, egisse;
ac proinde eos oportet metuere, qui uel in consecrationibus,
uel in baptismate ministeria tradita susceperunt,
ne irrita beneficia uideantur.
Gratian. Quia ergo illicite et non canonice, sed contra
decreta Dei, predecessorum et successorum suorum
hec rescripta dedit, (ut probat Felix et Gelasius, qui Acatium
ante Anastasium excommunicauerunt, et Hormisda, qui ab
ipso Anastasio tertius eundem Acatium postea dampnauit), ideo ab
ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus fuisse legitur
hoc modo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

63/64
Gehe zu Spalte: