Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Inter canonicas scripturas decretales epistolae connumerantur.

Item Augustinus de doctrina Christiana, libro II.
[cap. 8.]
In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum
quamplurimum diuinarum scripturarum sollertissimus indagator


auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint,
quas apostolicas sedes habere et ab ea meruerunt
accipere epistolas. §. 1. Tenebit igitur hunc modum in
scripturis canonicis, ut eas, que ab omnibus recipiuntur
ecclesiis, preponat eis, quas quidam non accipiunt.
In eis uero, que non accipiuntur ab omnibus, preponat
eas, quas plures grauioresque accipiunt, eis, quas pauciores
minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. §. 2. Si autem
alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi (quamquam
hoc inueniri non possit) equalis tamen auctoritatis
eas habendas puto.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

61/62
Gehe zu Spalte: