C. V. A pontificalibus sit alienus offitiis, qui apostolicis non uult obedire praeceptis.
Item Gregorius. [IV.]Nulli fas est uel uelle uel posse transgredi apostolicae
sedis precepta nec nostrae dispositionis ministerium,
quod uestram sequi oportet caritatem.
II. Pars. §. 1. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus,
quisquis apostolicis uoluerit contraire decretis, nec locum
deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris fiat a sancto
ministerio, non de eius iudicio quisquam postea curam
habeat, quoniam iam dampnatus a sancta et apostolica ecclesia
sua inobedientia atque presumptione a quoquam
esse non dubitatur: quia maioris excommunicationis
deiectione est abiciendus, cui sanctae ecclesiae commissa
fuerit disciplina, qui non solum prelatae sanctae
ecclesiae iussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne preterirent
insinuare. Sitque alienus a diuinis et pontificalibus
offitiis, qui noluit preceptis obtemperare apostolicis.