Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Canonicis subiaceat penis metropolitanus, qui saltem semel in anno celebrare concilium negligit.

Item ex Septima Sinodo. [cap. 6.]
II. Pars. Quoniam quidem regula est, que dicit, bis
in anno per singulas prouincias oportere fieri per conuentum
episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationes
et ut oportune habeantur ad iter agendum hi,
qui congregandi sunt, diffinierunt sextae sinodi sancti
Patres, omni excusatione remota, omnibus modis semel in
anno fieri, et deprauata corrigi. Hunc ergo canonem et nos
renouamus, et si quisquam princeps inuentus fuerit hoc
prohibere, communione priuetur. Si quis uero metropolitanorum


hoc neglexerit agere absque necessitate uel ui seu
aliqua rationabili occasione, canonicis penis subiaceat.
Dum autem sinodus agitur super canonicis et euangelicis
negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et
sollicitudine fieri custodiendorum diuinorum et uiuificorum
Domini mandatorum. §. 1. Porro non habeat metropolitanus
licentiam ex his, que defert episcopus secum, siue
iumentum siue aliquam speciem expetendi. Quod si
hoc egisse conuictus fuerit, soluat quadruplum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

55/56
Gehe zu Spalte: