Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Corripiantur episcopi, qui ad concilium uocati uenire recusant.

Item ex Concilio Calcedonensi. [cap. 19.]
Peruenit ad nostras aures, quod in prouinciis constituta
episcoporum concilia minime celebrentur. Hoc
ex eo probatur, quod multae, que correctione opus habent,
ecclesiasticae res negligantur. Statuit ergo hec sancta
sinodus, secundum Patrum regulas bis in anno in unum
conuenire per singulas prouincias episcopos, ubi singula,
que emerserint, corrigantur. §. 1. Qui uero noluerint conuenire
episcopi constituti in suis ciuitatibus, et hoc maxime,
cum sui corporis sanitate consistentes, cum etiam ab
omnibus aliis urgentibus necessitatibus et inexcusabilibus
negotiis liberi sint, licere eos fraternae caritatis admonitionibus
corripi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

55/56
Gehe zu Spalte: