Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Non cogantur presbiteri sacerdotalia eulogia ad concilium deferre.

Item Leo IV. [ad Episcopos Britanniae, c. 3.]
De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil inuenimus
a maioribus terminatum: sed sicut unicuique presbitero
placuerit. Nam si constitutum fuerit, illo in tempore benedictiones
afferre, forsitan minus libenter ad sinodos
occurrent, et magis uenire obtrectabunt. Que, ut arbitror,
non sunt rationabiliter requirendae, nec ultro delatae
respuendae.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

55/56