Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XI.]

Prima annotatio Anquiritanae sinodi, que ante Nicenam
fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem postponitur;
in qua Patres XVIII. statuerunt canones XXIV.
quorum auctor maxime Vitalis Antiocenus episcopus extitit.
§. 1. Secunda Neocesariensis, que post Anquiritanam,
et Antiocenam legitur fuisse; in qua Patres XVIII.
statuerunt canones XIV. quorum auctor maxime Vitalis
Salaminus extitit. §. 2. Tertia Gangrensis, que post
Nicenam legitur fuisse, in qua Patres XVII. statuerunt
canones XX. propter quasdam necessitates ecclesiasticas,
maxime contra Eustasium, qui dicebat, quod nullus in
coniugali gradu positus, nec ullus fidelis, qui non omnibus
renuntiaret que possideret, spem ad Dominum
haberet, et multa alia uenenosa, que enumerare longum
est. §. 3. Quarta Sardicensis, in qua Patres LX.
statuerunt canones XXI. quorum auctor maxime Osius Cordubensis
episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et
Ianuarius Beneuentanus, et Calepodius Neapolitanus
sanctae Romanae ecclesiae legati extiterunt. §. 4.
Quinta Antiocena, in qua Patres XXX. statuerunt canones
XXV. quorum auctor maxime Eusebius Palestinensis
episcopus extitit. §. 5. Sexta Laudicensis, in qua Patres
XXII. statuerunt canones LVIII., quorum auctor
maxime Theodosius episcopus extitit. §. 6. Septima
Cartaginensis, in qua Patres CCVIII. statuerunt canones
XXXIII., quorum auctor maxime Aurelius Cartaginensis
episcopus extitit. Etiam S. Augustinus Yponensis
episcopus in eadem sinodo legitur fuisse, temporibus Honorii
Augusti. §. 7. Octaua Africana sub Theodosio minore


Augusto, in qua Patres CCXXIV. recitauerunt et firmauerunt
canones CV., qui per diuersa concilia Africanae
prouinciae temporibus Aurelii Cartaginensis episcopi leguntur
esse conscripti. §. 8. Nona Arelatensis, in qua Patres
DC. statuerunt canones, quorum auctores maxime
Siluester urbis Romae episcopus, et S. Maurinus Arelatensis
episcopus extiterunt, temporibus Constantini Augusti,
sicut quidam asserunt. §. 9. Decima item Arelatensis, in
qua Patres XIX. statuerunt canones, quorum auctor
maxime Cesarius Arelatensis episcopus extitit. §. 10.
Undecima item Arelatensis, in qua Patres XVIII. statuerunt
canones. §. 11. Duodecima item Arelatensis in Vico
Ortensico, in qua Patres XI. constituerunt canones,
quorum auctor maxime S. Cesarius episcopus extitit.
§. 12. Tertiadecima item Arelatensis, in qua Patres XIX.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Sarpidius
Arelatensis episcopus extitit. §. 13. Quartadecima Aurasicensis,
in qua Patres XVI. statuerunt canones, quorum
auctor maxime Ilarius episcopus extitit. §. 14. Quintadecima
Epaunensis, in qua Patres XXVI. statuerunt
canones XL., quorum auctor maxime Cesarius Episcopus
extitit.
§. 15. Sextadecima Agathensis, in qua Patres XXXIII.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Cesarius
extitit. §. 16. Septima decima Aurelianensis, in qua
Patres LXXII. statuerunt canones, quorum maxime auctor
Aurelianus Arelatensis episcopus extitit. §. 17.
Octauadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXXI.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Rodonensis
episcopus extitit. §. 18. Nonadecima item
Aurelianensis, in qua Patres XXV. statuerunt canones,
quorum auctor maxime S. Albinus Andegauensis episcopus
extitit. §. 19. Vicesima Aruernensis, in qua Patres XV.
statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus
Breutensis episcopus extitit. §. 20. Vicesima prima


Maticensis, in qua Patres XXI. statuerunt canones, quorum
auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus extitit. §. 21.
Vicesima secunda item Maticensis, in qua Patres LXVII.
statuerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus
Lugdunensis episcopus extitit. §. 22. Vicesima tertia
Lugdunensis, in qua Patres XVII. statuerunt canones,
quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus
extitit. §. 23. Vicesima quarta item Lugdunensis, in qua
Patres XX. constituerunt canones, quorum auctor maxime
Priscus Lugdunensis episcopus extitit.
Sed quod Nicena sinodus XX. canones supra statuisse dicitur,
contrarium uidetur ei, quod in epistola Athanasii inuenitur.
Scribit enim Athanasius Alexandrinus Marco Papae,
ita dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

47/48
Gehe zu Spalte: