Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. X.]

Prima autem sinodus in Nicea, CCCXVIII. Patrum,
contra Arrium Alexandrinum presbiterum, qui tres gradus


in trinitate asserebat, Patrem maiorem, Filium minorem,
Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini
principis Siluestri Papae Romani, Macharii Ierosolimitani,
Alexandri Alexandrini, qui condempnata eadem heresi
statuerunt canones XX., quorum auctor maxime prefatus
Alexander episcopus fuit. §. 1. Secunda in Constantinopolim
CL. patrum, contra Macedonium Constantinopolitanum
episcopum, qui negabat Spiritum sanctum
Deum esse, temporibus Gratiani Theodosii principum,
Damasi Papae Romani, Cirilli Ierosolimitani, Nectarii
Alexandrini, qui condempnata prefata heresi
statuerunt canones III., quorum auctor maxime B. Nectarius
Constantinopolitanus episcopus fuit. §. 2. Tertia in
Epheso CCC. Patrum, contra Nestorium Constantinopolitanum
episcopum, qui dicebat, beatam Virginem Mariam
non Dei, sed hominis tantummodo genitricem, ut aliam
personam carnis, aliam faceret Deitatis, temporibus Theodosii
principis imperatoris iunioris, Celestini Papae
Romani, Iuuenalis Constantinopolitani episcopi, Cirilli
Alexandrini; qui XV. capitula contra Nestorii blasphemias
totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo,
anathematizando conscripserunt. §. 3. Quarta in Calcedone
DCXXX. Patrum, contra Euticen Constantinopolitanum abbatem,
qui asserebat, Christum post humanam assumptionem
non ex duabus naturis existere, sed solam in eo diuinam
naturam permanere, temporibus Martiani principis, Leonis
Papae Romani, Iuuenalis Ierosolimitani, Anatholii Constantinopolitani,
qui condempnata prescripta heresi statuerunt
canones XXVII., quorum auctor maxime idem sanctus
Anatholius Constantinopolitanus episcopus fuit. §. 4.
Quinta in Constantinopolim, contra Theodorum Mosophenum
et omnes hereticos, qui Theodorus dicebat
alium esse Dei uerbum, et alium Christum, et sacram
Mariam Virginem negabat genitricem Dei fuisse, temporibus
Iustiniani principis, Vigilii Papae Romani, Domnini
Antioceni, Eutichii Constantinopolitani; qui XIV. capitula
anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum
eius blasphemias. §. 5. Sexta in Constantinopoli CL.
Patrum, contra Macharium Antiocenum episcopum et socios
eius, qui unam uoluntatem et operationem in Christo falsa


suspicione astruebant, temporibus Constantini principis,
Agatonis Papae Romani Gregorii Constantinopolitani;
qui condempnata prefata heresi anathematizando scripserunt
nouem capitula interius annexa.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

45/46
Gehe zu Spalte: