Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De temporibus conciliorum.

Sexta sinodus uniuersalis Constantinopolim celebrata
est, et greco sermone conscripta, temporibus Papae
Agathonis, exequente piissimo principe Constantino intra
palatium suum, simulque legatis Apostolicae sedis, et
episcopis CL. residentibus. §. 1. Prima uniuersalis
sinodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII.
Patrum, temporibus Iulii Papae, sub Constantino principe.
§. 2. Secunda in Constantinopolim CL. Patrum, contra
Macedonium et Eudoxium, temporibus Damasi Papae et
Gratiani principis, quando Nectarius eiusdem urbis episcopus
est ordinatus. [§. 3. Deest.] §. 4. Quarta in Calcedone
DCXXX. Patrum, sub Leone Papa, temporibus
Martiani principis, contra Euticen nefandissimorum
monachorum presulem. §. 5. Quinta in Constantinopolim
temporibus Iulii Papae, sub Iustiniano principe.
contra Theodorum et omnes hereticos.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

45/46
Gehe zu Spalte: