C. VIII. Auctoritate Romani Pontificis sancta octo concilia roborantur.
Item ex Libro Diurno professio Romani Pontificis.Sancta octo uniuersalia concilia, primum Nicenum,
Constantinopolitanum, Ephesinum, Calcedonense
quintum et sextum, Constantinopolitanum;
item Nicenum; octauum quoque Constantinopolitanum
usque ad unum apicem immutilata seruare, et pari honore
et ueneratione digna habere, et que predicauerunt
et statuerunt omnibus modis sequi et predicare, quecumque
condempnauerunt ore et corde condempnare profiteor.
Quo autem tempore sexta sinodus et secunda et prima, et
quarta et quinta congregatae sunt, Beda in libro
de temporibus [c. 65.] scribit, dicens: