Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Constitutiones sinodi sextae.

Quoniam sanctae et uniuersales sinodi, quinta sub
Iustiniano Augusto, sexta sub Constantino patre suo
Augusto, de misterio fidei plenissime disputantes, canones
non fecerunt, sicut ceterae quatuor uniuersales sinodi:
propterea nos conuenientes in hanc imperialem urbem
sacros canones conscripsimus. Item: §. 1. Placuit huic
sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum
apostolorum LXXXV. capitula. Item: §. 2. Confirmamus
et ceteros sanctorum canones et sinodos, id est,
Nicenam, Anchiritanam, Neocesariensem, Gangrensem,
Antiocenam, Laudicensem, Constantinopolitanam, Ephesinam
primam, Calcedonensem, Sardicensem et Cartaginensem,
et opuscula Theophili Alexandrini episcopi
et martiris, Trismegisti Gregorii, Neocesariensis
episcopi, Athanasii episcopi Alexandrini, Basilii Cesareae
Capadociae episcopi, Gregorii Niseni episcopi, Gregorii
Theologi, Amphilochii Iconiensis episcopi, Timothei Alexandrini
episcopi, Germani Constantinopolitani episcopi,


Cirilli Alexandrini episcopi, Cipriani Cartaginensis episcopi,
et sinodum suam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

43/44
Gehe zu Spalte: