Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Sexta sinodus canones conscripsit.

Habeo librum continentem canones sanctae sinodi sextae.
Patriarcha dixit: §. 1. Quidam per ignorantiam scandalizantur
pro canonibus istis, dicentes: Numquid sexta
sinodus canones fecit? Sciant ergo, quoniam sancta sinodus
sexta sub Constantino congregata est contra eos, qui dicebant
unam operationem esse et uoluntatem in Christo, in
qua sancti Patres illos utpote hereticos anathematizauerunt,
et orthodoxam fidem explanauerunt.
II. Pars. §. 2. Soluta est hec sinodus Constantini
XIV. anno. Post quatuor uero aut quinque annos iidem sancti
Patres congregati sunt sub Iustiniano, filio Constantini, et
predictos canones promulgauerunt, de quibus nullus dubitet.
Qui enim sub Constantino in sinodo fuerunt, iidem
ipsi sub Iustiniano istis canonibus subscripserunt. Oportebat
enim, ut sinodus uniuersalis canones ecclesiasticos
promulgaret. Item: §. 3. Sancta sinodus sexta post
promulgatam ab ea diffinitionem contra Monothelitas, Constantino
imperatore, qui eam congregauerat, non post multo
defuncto, Iustiniano filio eius regnante pro eo. §. 4. Eadem


sancta sinodus diuinitus inspirata iterum Constantinopolim
quarto aut quinto anno congregata est, et canones
CII. numero ad correctionem ecclesiae promulgauit.
Gratian. Ex his ergo colligitur, quod sexta sinodus bis
congregata est: primo sub Constantino et nullos canones constituit:
secundo sub Iustiniano filio eius, et prefatos canones
promulgauit.
Unde sancti Patres in eadem Sinodo secundo congregati
dixerunt:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

43/44
Gehe zu Spalte: